monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, 27, 3
Quia igitur te Ioannem religiosum, intentionis tuae studio provocati, mensis pauperum et exhibendae diaconiae eligimus praeponendum, ne qua tibi ex hac administratione nascatur dubietas, hac te munitione prospeximus fulciendum; constituentes ut de hoc quod ad mensas pauperum vel diaconiae exhibitionem percepisti, sive subinde perceperis erogandum, nulli unquam hominum quolibet modo seu ingenio cogaris ponere rationem, vel aliquam debeas molestiam sustinere.