monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.139 r > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, 26, 5
Et quia tam longo tempore innocentis hominis simplicitas non debet affligi, apud eminentissimum filium nostrum praefectum modis quibus valueris age, ut una ipsa statio, quae in Romana civitate remansit, eius temporibus claudi non debeat, sed ei pro mercede sua in hac afflictione subveniat, atque eum directa iussione dignetur absolvere; et amplius illum in hac esse necessitate minime patiatur, quia quemadmodum simplex benignusque sit, vel diversis fuerit saepe in tribulatione remedium, nec ipsi habetur incognitum.