monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, 25, 6
Si vero factum hoc non fuerit, ne testatoris voluntas in totum videatur esse frustrata, volumus ut quia monasterium Urbani quondam abbatis, positum foris extra civitatem Caralitanam, ita dicitur destitutum, ut ne unus quidem illic monachus remaneret, Ioannes, quem memoratus Epiphanius in monasterio, quod, sicut dictum est, in domo sua fiendum decreverat, abbatem esse constituit, si tamen nihil est quod eum impediat, abbas debeat ordinari.