monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, 62, 9
Si vero subtili habita inquisitione hoc falsum esse patuerit, quia persona eius nobis ignota est, et utrum ita sit de simplicitate eius quod ad nos perlatum est ignoramus, cum decreto a vobis facto ad nos eum venire necesse est, ut, de vita moribusque ipsius sollicitius inquirentes, sensum quoque pariter agnoscamus; ut si huic iudicio aptus exstiterit, vestra in eo, adiuvante Domino, desideria compleamus.