monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, 39, 40
Quis ergo ita stultus est ut dicat quia accepit filius in manibus quod nescit? De eo vero loco in quo mulieribus de Lazaro dicit: Ubi posuistis eum (Ioan. XI, 34)? ipsa specialiter sensimus, quae sensistis, quia si negant scisse Dominum ubi fuerat Lazarus sepultus, atque ideo requisisse, procul dubio compellentur fateri quia nescivit Dominus in quibus locis se Adam et Eva post culpam absconderant, cum in paradiso dixit: Adam, ubi es (Genes. III, 9)? aut cum Cain corripit, dicens: Ubi est Abel frater tuus (Genes. IV, 9)? Qui si nesciebat, cur protinus adiunxit: Sanguis fratris tui de terra clamat ad me? Quamvis hoc in loco Severianus Gabalensis aliud loquitur, dicens quia hoc mulieribus Dominus quasi per increpationem dixerit, quod mortuum Lazarum ubi posuerint requisivit.