monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, 39, 26
Neque enim angelorum Dominus horae subiectus erat, qui inter cuncta quae creaverat horas et tempora fecerat; sed quia mater Virgo cum vinum defuit, per eum miraculum fieri volebat, statim ei responsum est: Quid mihi et tibi est, mulier? Ac si aperte diceret: Unde facere miraculum possum, hoc mihi ex patre, non ex matre est.