monumenta.ch > Hieronymus > csg75.384 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, 39, 13
Nam hoc quod de ficulnea dixistis, in eo sensu proprie beatus Augustinus loquitur, quia cum evangelista subiunxit: Nondum enim erat tempus ficorum (Marc. XI, 13), aperte cognoscitur quod per ficum Dominus in synagoga fructum quaesierat, quae folia legis habuit, sed fructum operis non habebat.