monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 31 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, 39, 3
Quis vero mihi esse nuntius bonus quantum ad sanctae Ecclesiae adiutorium potest, nisi vita atque incolumitas suavissimae mihi vestrae sanctitatis, quae ex percepta luce veritatis, et eamdem Ecclesiam praedicationis verbo illuminat, et ad meliorem viam morum suorum exemplis informat? Quoties autem in corde meo unanimitatem vestram relego, atque in corde vestro fixum me permanere cognosco, ago omnipotenti Deo gratias, quia dividi locis charitas non potest.