monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, 13, 6
Quia vero legatum quod praedictae Alexandrae a Pompeio relictum dicitur, ab eodem quippe xenodochio, quod ei in octo unciis iure perhibetur haereditario successisse, memoratus abbas suo inquit monasterio redhiberi, et hoc quoque experientia tua curet addiscere; et si ita est, agere studeat ut quod relictum est modis omnibus exsolvatur.