monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, 13, 2
Fuscus, abbas monasterii sanctorum Erasmi, Maximi, atque Iulianae, quod Neapoli ab Alexandra, clarissimae memoriae femina, sicut nosti, fundatum est, quae etiam et haeredem instituit, massam Papyrianensem quae illic in Sicilia sita est, cum xenodochio sancti Theodori, suprascriptum monasterium suum asserit habere communem.