monumenta.ch > Hieronymus > csg68.224 > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 122, 38
Quid ergo in his agendum est, nisi ut malignus spiritus cum nobis ad elevandam mentem reducit bona quae egimus, nos semper ad memoriam mala nostra revocemus, quatenus et nostra cognoscamus esse quae peccando fecimus, et solius omnipotentis Dei munera cum peccata declinamus? Custodienda est quoque munditia corporis in studiis bonae actionis, quia iuxta vocem praedicantis Apostoli: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17).