monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 122, 19
Praeterea indico quia crevit de vestro opere in laudibus Dei hoc quod dilectissimo Filio meo Probino presbytero narrante cognovi, quia cum vestra excellentia constitutionem quamdam contra Iudaeorum perfidiam dedisset, hi de quibus prolata fuerat, rectitudinem vestrae mentis inflectere pecuniarum summam offerendo moliti sunt; quam excellentia vestra contempsit, et, omnipotentis Dei placere iudicio requirens, auro innocentiam praetulit.