monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 121, 15
Ego enim vias mei capitis sequens, summopere esse decreveram opprobrium hominum, et abiectio plebis, atque in eius sorte currere de quo rursus per Psalmistam dicitur: Ascensus in corde eius disposuit in convalle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 7); ut videlicet tanto verius intus ascenderem, quanto per convallem lacrymarum foris humilius iacerem.