monumenta.ch > Cassianus > sectio > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 119, 5
Quia igitur Hilarius praesentium portitor, pro eo quod frustra contra se quorumdam perhibet inimicitias exarsisse, vestrae se tuitioni nostra petiit epistola commendari, certus quod, patrocinantibus vobis, cuiusquam contra rationem adversitas ei nocere non valeat, idcirco paterno gloriam vestram salutantes affectu, petimus ut favoris vestri gratia muniatur; et quod caeteris iusta petentibus indulgetis huic quoque pro nostra intercessione largius impendatis, atque eum contra aequitatem opprimi non sinatis, sed manum illi auxilii, ubi rationis ordo vocaverit, porrigatis; quatenus ad mercedem gloriae vestrae, et ipse in vobis quod omnino ardue quaesivit inveniat, et vos afflicto et humiliter supplicanti videamini, quod valde gloriosum est, subvenisse.