monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 116, 6
Quod si ita se veritas habet, quoniam intolerabile nimis est ut vi opprimeretur cui culpa non nocuit, praemisso paterna charitate salutationis alloquio, petimus ut quod excellentia vestra amore ecclesiasticae reverentiae et aequitatis contemplatione sponte potest impendere nostra studeat benignius intercessione concedere, et iustitiam illi, sicut de aequitatis eius bono confidimus, faciat in omnibus custodiri, atque patefacta veritate, et quod illicite actum est corrigi, et res ei violenter ablatas aequitate iubeat favente restitui.