monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 110, 20
Proinde paterno salutantes affectu petimus, excellentissimi filii, ut hoc tam detestabile malum de regni vestri studeatis finibus prohibere, et nulla apud vos excusatio, nulla contra animam vestram suggestio locum inveniat, quia facientis procul dubio culpam habet, qui quod potest corrigere negligit emendare.