monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 110, 8
Quae enim opera esse valeant sacerdotis, qui honorem tanti sacramenti convincitur obtinere per praemium? Ex qua re agitur, ut ipsi quoque qui sacros ordines appetunt non vitam corrigere, non mores componere studeant, sed divitias quibus honor sacer emitur satagant congregare.