monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 110, 6
Fertur autem (Grat. 1, q. 1, c. 28) simoniacam haeresim, quae prima contra Dei Ecclesiam diabolica plantatione subrepsit, et in ipso ortu suo telo apostolicae ultionis percussa atque damnata est, in regni vestri finibus dominari, cum in sacerdotibus fides sit eligenda cum vita.