monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 109, 14
Cui fratri nostro pro eo quod se in ea praedicatione quae Anglorum genti, auctore Domino, facta est devotum vehementer exhibuit, pallium ad missarum solemnia utendum transmisimus, ut quia adiuvare spiritalia studuit, apostolorum principis solatio in ipso quoque inveniatur spiritali ordine profecisse.