monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 109, 12
Et ut nulla deinceps valeat occasione committi, synodum fieri iussio vestra constituat, ubi, praesente dilectissimo filio nostro Cyriaco abbate, sub districta anathematis interpositione debeat interdici, ne ullus ex laico habitu subito ad episcopatus audeat gradum accedere, neque pro ecclesiasticis ordinibus quilibet quidquam dare vel ausus sit accipere, ut Dominus et Redemptor noster sic quae vestra sunt faciat, sicut excellentiam vestram in iis quae sua sunt pia esse viderit devotione sollicitam.