monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 56, 2
Indicavit nobis Iamnus Iudaeus praesentium portitor, navem suam atque res suas Candidum defensorem nostrum cum aliis creditoribus occupasse, atque eas pro credita quam dederant pecunia venundedisse, et cunctis debitis cautionibus restitutis, solum apud se praefatum defensorem obligationis chirographum tenuisse, et saepius se supplicantem ideo reddere contempsisse, quia, ut ait, sors est debiti satisfacta.