monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, 55, 4
Sed quia Salerio notario nostro, qui illic praesens postea inventus est, renuntiante, comperimus (Grat. 14, q. 6, c. 2) nullam exstitisse causam pro qua potuissent rationabiliter occupari, atque eas esse inconsulte ac temere consecratas, idcirco experientiae tuae praecipimus ut quia quod semel consecratum est, Iudaeis ultra non valet restitui, quantum a filiis glorioso Venantio Patricio et Urbico abbate synagogae ipsae cum his hospitiis quae sub ipsis sunt, vel earum parietibus cohaerent, atque hortis ibi coniunctis aestimatae fuerint, studii tui sit ut praefatus frater et coepiscopus noster dare pretium debeat; quatenus hoc quod occupari fecit, in ius Ecclesiae ipsius valeat provenire, et illi opprimi aut aliquam pati iniustitiam nullo modo videantur.