monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, 21, 4
Sed quia eiusdem Samaraei filius post quinque annos factus dicitur Christianus, et supradictum Felicem in eius servitium, quantum ipse dicit, quidam nituntur redigere, sanctitas vestra haec quae edocti sumus diligenter inquirat; et si ita ei esse constiterit, eum tueri studeat, et a nullo sub qualibet occasione gravari permittat, quia dum superstitiosae sectae mancipia dominos suos ad fidem praecedentia servitio eorum aperte redigi iura prohibeant, quanto magis hic de Christianis parentibus natus, et factus a parvulo Christianus, hanc non debet quaestionem aliquo modo sustinere, maxime quia nec patris eius esse servus potuit, quem liquet ex prava potius praesumptione poenam posse venientem de legibus sustinere? Et ideo, sicut diximus, ita eum sanctitatis vestrae defensio rationabiliter tueatur, ut nulli eum sub quolibet argumento sit aliquatenus affligendi licentia.