monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, 19, 4
Et quia eum apud vos, sicut ante fuit, modo non esse audivimus, gloriam vestram petimus ut si quid est unde iuste vestros animos fortassis offendit, nobis, quidquid illud est, remittatis, eique plenam gratiam reddere, atque illum in ea qua apud vos dudum fuit familiaritate recipere debeatis, et vestrum illi favorem, sicut revera proprio, salva ratione quocunque usus exegerit, impendatis.