monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, 17, 8
Nunc autem quia ab eius te nequitia cognovimus dissentire, denique ut nec ei communices, nec nominis ipsius facias inter sacra missarum solemnia mentionem, ut animae tuae vel sero te ab eo discordasse proficiat, scriptis te praesentibus adhortamur; quatenus ad nos mora submota venire non differas, sed et alios tecum, quos tamen potueris, episcopos caeterosque religiosos festines adducere: ut causa subtilius examinata, et vestra, si res exegerit, congrue decenterque debeat absolutio provenite, et hi qui in peccato eiusdem temeritatis collapsi sunt ad viam salutis, auxiliante beato Petro apostolorum principe, dispositione Christo placita revocentur.