monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, 7, 18
Mihi vero de sanctissimo fratre meo dici breviter debuit quod sufficienter acciperem, quia scirem quis esset qui hanc mihi praecipue dudum suae magnitudinis probationem dedit; quod, in tam multis dispensationis ecclesiasticae causis occupatus, tranquillum cor inter turbulentas frequentias tenuit, seque ipsum semper sub mansuetudine restrinxit.