monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, 7, 7
Nam in hac vita adhuc quisque positus quantalibet virtute polleat, quomodo sicut sol fulget, in qua corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15); in qua videmus aliam legem in membris nostris repugnantem legi mentis nostrae, et captivos nos ducentem in lege peccati, quae est in membris nostris (Rom. VII, 23); in qua et in nobismetipsis responsum mortis habemus, ut non simus fidentes in nobis (II Cor. I, 9); in qua etiam Propheta clamat: Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae (Psal. LIV, 6)? Nam et scriptum est: Sapiens ut sol permanet, fatuus ut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12); non ad claritatis fulgorem, sed ad perseverantiam boni operis comparatio est solis deducta.