monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.147 > csg51.180 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, 66, 9
Sed quia hunc te simpliciter testatus es legisse, et ad amputandam ambiguae suspicionis materiam libellum nobis manu tua porrexisti perscriptum, in quo, fidem tuam exponens, omnes generaliter haereses, vel quidquid adversus catholicae fidei vel professionis integritatem est apertissime condemnasti, et cuncta quae sanctae quatuor universales synodi recipiunt te semper recepisse ac recipere, et quae condemnant condemnasse condemnareque professus es; eam quoque synodum quae Iustiniani imperatoris temporibus de tribus capitulis facta est et suscipere et custodire promisisti; et prohibitus a nobis codicem ipsum legere in quo pestiferae fraudis virus innexum est libentissime consensisti; reprobans etiam atque condemnans ea omnia quae contra catholicae fidei integritatem in eo dicta vel latenter inserta sunt, nec eum te legere denuo promisisti; hac ratione permoti, postquam etiam ex probati a te libelli pagina fides tua nobis catholica Deo custodiente perclaruit, ab omni te haereticae perversitatis macula iuxta professionem tuam liberum esse decernimus atque catholicum, et sincerae fidei in omnibus professorem atque sequacem, Christi Iesu Salvatoris gratia claruisse pronuntiamus, liberam quoque tribuimus licentiam ad tuum monasterium in tuo te loco vel ordine nihilominus remeare.