monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, 58a, 2
Postquam Deus omnipotens regnum vestrum fidei rectitudine decoravit, et integritate Christianae religionis inter gentes alias fecit esse conspicuum, magnam de vobis materiam praesumendi concepimus, quod subiectos vestros ad eam converti fidem per omnia cupiatis in qua eorum nempe reges estis et domini.