monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, 58, 19
Et ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8)? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simoniaca haeresis sit exorta, cur non perpenditur, cur non videtur quia eum quem quis cum pretio ordinat, provehendo agit ut haereticus fiat? Ideoque hortamur ut nullus vestrum denuo hoc fieri patiatur; sed neque gratia alicuius, neque supplicatione, aliquos ad sacros ordines audeat promovere, nisi eum quem vitae et actionis qualitas ad hoc dignum esse monstraverit.