monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, 58, 12
Praeterea epistolam charitatis vestrae per Andream fratrem et coepiscopum nostrum suscipientes, pallium Ioanni fratri nostro Corinthiorum episcopo non transmisisse cognoscite; cui vos magnopere convenit obedire, praesertim dum hoc sibi et antiquae consuetudinis ordo defendat, et bona eius, quibus ipsi testimonium perhibetis, invitent. Quibusdam namque narrantibus (Grat. I, q. 1, c. 117) agnovi quod in illis partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat.