monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, 58, 7
Aut quis actus suos ante illum nitatur abscondere, qui eorum et testis et iudex est? Quia vero nonnunquam dum aliud attenditur aliud non cavetur, oportet ut contra omnes hostis insidias quisque debeat esse sollicitus, ne dum in uno vincit, superetur in altero.