monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, 57a, 2
Quanta in vobis bonitas, quantaque mansuetudo cum Christo placita charitate resplendeat, latore praesentium Augustino servo Dei referente comperimus; atque omnipotenti Deo gratias agimus, qui haec in vobis pietatis suae dona concessit, per quae inter homines valde laudabiles, et ante conspectum ipsius, quod est veraciter utile, gloriosi possitis existere.