monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, 31a, 6
Sin autem in eadem civitate egressus ad publicum potuerit docere quae dixit, vel, certe sciens se non posse quae scripsit ostendere, errorem suum fuerit aperte confessus, dominici corporis ac sanguinis participatione non sit privatus, neque a corpore sanctae Ecclesia alienus existat, quia nos apud omnipotentem Dominum ex nostris quotidie culpis agnoscimus ut, quamvis servato disciplinae moderamine, aliorum tamen erratis parcendo indulgeamus.