monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, 31a, 3
Et quia quisquis veraciter loquitur semetipsum innotescere non debet formidare, oportet ut publice exeat, et quaecunque in contestatione sua loqui praesumpsit ostendat; quod si non exierit, neque publice confessus fuerit, quisquis ille sit qui hoc agere praesumpsit, vel consensum in tantae iniquitatis consilio praebuit, ex Dei et Domini nostri Iesu Christi spiritu definimus ut sancti eius corporis ac sanguinis participatione privatus sit.