monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, 16, 3
Quis enim in hac terra non lugeat, quae barbarorum gladiis tradita, pene iam non habet qui in ea vivant, et tamen habet quotidie qui moriantur? Sed in quantalibet tristitia, quem non vestrae epistolae in gaudium exsultationis excuterent? in quibus cum oris efficacia, cum praepollentis sapientiae ingenio mihi medullitus loquebatur, non carnis lingua, sed charitatis.