monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, 1a, 8
Huius igitur monasterii et collatarum illic rerum quia in testamento quod condidit fecisse noscitur mentionem, sciendum vobis est non ea nos ideo confirmasse, quoniam supremam eius sequimur voluntatem, sed quia ei hoc, sicut diximus, viventi promisimus.