monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, 1a, 7
Quia vero dum viveret (Grat. caus. 12, q. 5, can. 3) saepius a nobis expetiit ut ea quae in monasterio illo contulerat quod iuxta ecclesiam sancti Apollinaris ipse construxerat nostra debuissemus auctoritate firmare, et nos facturos hoc esse promisimus, fraternitatem vestram necessario praevidimus adhortandam, ut nihil de his quae illic contulit atque constituit aliquo modo patiatur imminui, sed omnia firma studeat stabilitate servari.