monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, 38, 9
Decet ergo gloriam vestram ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Constantium, cuius et fides et vita olim mihi bene est approbata, sub omni celeritate transmittere, eique directis epistolis indicare ordinationem eius quam benigne suscipitis; et quia ab eius Ecclesiae communione in nullo separamini, ut vere, sicut de bona ac fideli filia, communi exsultatione gratulemur.