monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, 37, 8
Nam quod beatae recordationis decessor noster praeceptum direxerat, ut lapso eo omnes res eius Ecclesiae remanerent, hoc ideo eum credimus praecepisse, ne per eas adhuc amplius deperiret; nunc vero aequum esse pensamus ut filium patris culpa non ingravet, sed fraternitatis tuae dispensatione quidquid ei legaliter potest competere consequatur.