monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, 10, 7
Sin vero in qualibet persona ita voluntarius omnium consensus accesserit, ut auctore Deo digna sit, et non sit qui ab eius ordinatione dissentiat, hanc a vobis in eadem Salonitana Ecclesia ex praesentis epistolae nostrae concessa licentia volumus consecrari, excepta duntaxat persona Maximi, de qua ad nos multa mala perlata sunt; quae si ab appetitu maioris ordinis non cessat, restat, ut arbitror, quatenus subtiliter discussa, ipso quoque in quo est officio careat.