monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, 10, 3
Sed postquam mores vestri ita sunt saecularibus traducti negotiis, ut obliviscentes omnem sacerdotalis in vobis honoris tramitem, cunctumque superni metus intuitum, non quid Deo, sed quid vobis placeat studeatis explere, necesse habuimus haec ad vos districtiora specialiter scripta transmittere, quibus ex beati Petri principis apostolorum auctoritate praecipimus ut nulli penitus extra consensum permissionemque nostram, quantum ad episcopatus ordinationem pertinet, in Salonitana civitate manus praesumatis imponere, nec quemquam in civitate ipsa aliter quam diximus ordinare Quod si contra haec quidpiam vel sponte vestra, vel a quolibet coacti praesumpseritis vel tentaveritis agere, decernemus vos dominici corporis et sanguinis participatione privatos, quatenus ex eadem ipsa attrectatione vestra, vel voluntate transgrediendae praeceptionis nostrae, a coelestibus mysteriis alieni sitis, nec is quem ordinaveritis habeatur episcopus.