monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, 6, 2
Perlatum est ad nos (Grat. 19, q. 3, c. 8) Petronillam nomine de provincia Lucania genitam, per exhortationem Agnelli episcopi fuisse conversam, resque suas omnes, quas habere potuit, licet sibi iure potuissent competere, tamen eidem monasterio, quod ingressa est, etiam specialiter donationis titulo contulisse: morientemque praedictum episcopum dimidiam partem substantiae suae Agnello cuidam filio suo, qui notarius nostrae esse fertur Ecclesiae, atque dimidiam eidem monasterio reliquisse.