monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, 53, 6
Requiro, frater sanctissime, illa tanta abstinentia ad hoc pervenit, ut fratri suo ea quae novit gesta, negando velit abscondere? nunquid non melius fuerat in illud os carnes ad vescendum ingredi, quam de eo falsum sermonem ad illudendum proximum exire? praecipue cum Veritas dicat: Non quod intrat in os coinquinat hominem; sed quae exeunt de corde, illa sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 11).