monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, 53, 5
Ad quod rescriptum vehementer obstupui, mecum tacitus volvens, si verum dicit, quid esse deterius potest, quam ut agantur talia contra servos Dei, et ipse nesciat qui praesto est? Quae enim potest esse pastoris excusatio, si lupus oves comedit, et pastor nescit? Si autem scivit sanctitas vestra, et de qua causa scripserim, et quid vel contra Ioannem presbyterum, vel contra Athanasium Isauriae monachum atque presbyterum gestum sit, et mihi scripsit, nescio; contra hoc ego quid respondeam, quando per Scripturam suam Veritas dicit: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11).