monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, 53, 4
De causa enim reverendissimi viri Ioannis presbyteri scripseram, atque de quaestionibus monachorum Isauriae, quorum unus et in sacerdotio positus, in ecclesia vestra fustibus caesus est; et rescripsit mihi, sicut ex nomine epistolae agnosco, sanctissima fraternitas tua, quia nescierit de qua causa scriberem.