monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, 49, 11
Credimus enim quia si illa quae agenda sunt cum eius consilio feceritis, nullus in vobis quod quibusque modis redarguere possit inveniet; nobisque ita gratum esse tanquam si cum nostro consilio agantur, cognoscite: quoniam vita moresque illius ita nobis sunt in omnibus approbati, ut cunctis liquido constet quia quod cum eius consensu agitur nullius culpae macula fuscatur.