monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, 49, 4
Nec enim absentes iudicandi sunt, quorum animus ab alterutra charitate non discrepat Quamvis autem nec virtus, nec aetas vos, sicut scribitis, ad nos venire permittat, ut de fraternitatis vestrae corporali possimus gratulari praesentia, tamen, quia animus noster vobis, vesterque nobis unitus est, vicissim nobis per omnia praesentes sumus, dum nos unita per amorem mente conspicimus.