monumenta.ch > Hieronymus > Osee, 5 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, 40, 5
Praeterea quia Felix defensor puellam nomine Catellam habere dicitur, quae cum magnis lacrymis et vehementi desiderio habitum conversationis appetit, sed eam praefatus dominus suus converti minime permittit, proinde volumus ut experientia tua praefatum Felicem adeat, atque puellae eiusdem animum sollicite requirat; et si ita esse cognoverit, pretium eiusdem puellae suae domino praebeat, et huc eam in monasterio dandam cum personis gravibus, Domino auxiliante, transmittat.