monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, 6, 7
Cum vero diversi disceptationem iudicii cuius examen tibi imperialia iussa tradiderant, et inspectam gestorum apud Ioannem episcopum de criminalibus habitorum seriem ventilavimus, reperimus prope nil te quod ad nominatas indictasque tibi causas attinuit exquisisse, sed machinationibus quibusdam testes adversus Demetrium diaconum in damnationem eiusdem episcopi produxisse, qui eum de illo, quod nec audiri fas est, testimonium dicentem se audivisse perhiberent.